monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38 > sectio 15 > 14 > sectio > sectio 10 > bsbClm6224.182 > 18 > sectio 14 > sectio 6 > sectio > DE MATHEMATICA. > bnf10439.196 r > sectio 20 > bnf9389.44 > V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 17 > sectio 12 > 1 > 4 > csg51.8 > 3 > sectio 17 > sectio 11 > csg48.207 > bnf10439.193 v > uwbM.p.th.q.1a.127 > 1 > sectio 24 > Lucas, 1 > bnfGrec107.309 > sectio 2 > sectio > Iudices, 5 > 10
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, IX.De basilica sanctae Anastasiae. <<<     >>> XI.De Eunomii calliditate.

Cassiodorus, 9, CAPUT X.Quomodo Theodosius ab Ecclesia Constantinopolitana Arianos repulerit.

1 Gregorius itaque vir eloquentissimus ac venerandus, agnoscens aliquos murmurare, eo quod esset ex alia civitate, adveniente principe, Constantinopolim habitare declinabat. Imperator tamen, dum in tali statu invenisset Ecclesias, cogitabat quemadmodum pacificaret omnes, et cunctas augeret Ecclesias. Mandavit ergo repente Demophilo, qui tunc Arianae religioni praesidebat: Si vis, inquit, credere secundum Nicaeni dogma concilii, uniatur populus et suscipiat pacem.
2 Cumque ille propositionem huiusmodi refugisset, tunc imperator: Si pacem, inquit, concordiamque declinas, fugere te etiam a sacris basilicis ego praecipio. Haec audiens Demophilus, et cogitans quia grave esset potioribus resultare, convocans in ecclesiam plebem, et surgens in medio cunctorum, haec per se subiectis verba locutus est: Fratres; scriptum est in Evangelio: Si persecuti vos fuerint, ex ista civitate fugite in aliam [Matth. X, 27]. Quia igitur imperator ecclesiis opus habet, scitote crastina nos collectam foris urbem celebraturos.
3 Haec cum dixisset, egressus est: non tamen sic intelligens Evangelii verba quemadmodum dicta sunt. Illic enim praecipitur ut fugientes habitationem mundanam, Ierusalem requirant supernam. Egressus ergo de civitate ante portas, conciliabula celebrabat. Cum quo simul exiit Lucius Alexandria pulsus, quia tunc apud Constantinopolim morabatur.
4 Sic itaque Theodosii concordiam non ferentes, post quadraginta annos ecclesias quas vi tenuerant reliquerunt. Egressi decivitate quinto consulatu Gratiani, et Theodosii primo [An. Dom. 380], mense Novembri. Quo facto, Nicaenae fidei sectatores ecclesias receperunt. [SOCRATES, lib. V. cap. 7, p. 263.]
Cassiodorus HOME

bav824.253 bnf1603.176